monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 113
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CXII.AD ARNULFUM. <<<     >>> EPISTULA CXIV.AD MATTHAEUM PRAECENTOREM SEN.

EPISTULA CXIII.AD REGIS CANCELLARIUM. SHOW APPARATUS

1 Cancellario regis.
2 Inter multiplices et graves in me saevientis fortunae iniurias, nihil eo molestius fero, quod amicorum solatio destitutus neminem curarum socium, aut participem moeroris invenio. In quo calculo sors mea versetur, citra meae conquestionis iudicium, ex his quae videtis et auditis, et quae longo didicistis experimento facile poteritis intelligere. Ut tamen quae sit, paucis aperiam.
3 Ex quo socii nostri a vobis redierunt, communem Dominum, me fere excluso, nisi cum onera fuerint subeunda, suum promissis et rumoribus effecerunt. Non equidem invideo, miror magis. (Verg., Ecl. I, 11) Si quid ergo potest apud excellentiam vestram parvitatis meae devotio, si qua est antiquae familiaritatis memoria, si spectatae amicitiae fidem, fortunae impetus non subvertit, id agite, quo serenissimi domini nostri regis gratis in me concepta indignatio mitigetur, ut pro arbitro eius excusem innocentiam meam, aut si in aliquo gratiam eius demerui, satisfactione congrua eamdem mihi liceat promereri, et exinde honestius et liberius, vel gratia litterarum, vel occupatione alterius studii, tantae sollicitudini, laboribus, suspicionibus et periculis me ipsum subtrahere potero.
4 Nunc enim, si quid recte fiat, alii; si quid male, mihi ascribitur. Non est malum in civitate quod ego non faciam, me forte excusabit commodissime absentia mea, ut eius animum facilius possitis inclinare. Litteras domini papae pro me facientes dilectioni vestrae transmitto, quas, si placet, mihi restitui faciatis: eas mihi sine rescripto non rogatus attulit nuntius domini Eliensis.
5 Hanc domini papae petitionem dominus Cantuariensis litteris suis prosequitur.
6 De caetero rerum vestrarum me curam habere praecepistis: libens pareo, etiam ubi non proficit cura mea. Dominus noster propriarum ecclesiarum vobis subtrahi praecepit auxilium. Resistentibus mihi aliis, frustra contra torrentem direxi brachia mea. Vos autem super haec ei rescribite. De statu insulae, et curiae familiaribus vobis plura scribere vereor, cum per invidiam fortunae, litterarum mearum aliae, incidant in latrones, aliae naufragium patiantur, aliae meo dispendio se impudenter principum oculis ingerant.
7 In his tamen, et aliis, quid me oporteat facere, rescribetis.